Gaudeamus igitur

Chr. Wilh. Kindleben (T), 1781, BFP

1.

Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus; post jucundam juventutem, post molestam senectutem nos habebit humus!

2.

Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere? Vadite ad superos, transite ad inferos ubi jam fuere.

3.

Vita nostra brevis est, brevi finietur, venit mors velociter, rapit nos atrociter, nemini parcetur.

4.

Vivat academia, vivant professores, vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet, semper sint in flore!

5.

Vivant omnes virgines, faciles, formosae! Vivant et mulieres, tenerae, amabiles, bonae, laboriosae!

6.

Vivat et res publica et qui illam regit! Vivat nostra civitas, maecenatum caritas quae nos hic protegit!

7.

Pereat tristitia! Pereant osores! Pereat diabolus, quivis antiburschius; atque irrisores!

Schreibe einen Kommentar

Deine E-Mail-Adresse wird nicht veröffentlicht. Erforderliche Felder sind mit * markiert.